1. LyricsPond
  2. Magnificat: Quia Respexit
2008-12-07

Magnificat: Quia Respexit

Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

  1. Kuin Henkays Ikuisuudesta
  2. You Would Have Loved This
  3. Happy New Year
  4. En Etsi Valtaa, Loistoa
  5. Happy Christmas (War Is Over)
  6. Varpunen Jouluaamuna
  7. Ave Maria
  8. Eyes Of A Child
  9. Mokit Nukkuu Lumiset
  10. Jo Joutuu Ilta
  11. Marian Poika
  12. Magnificat: Quia Respexit
  13. Walking In The Air
  14. Jouluyo, Juhlayo